- NEMESIS
- I.NEMESISDea scelerum ultrix. Iovis, et Necessitatis, vel Oceani et Noctis filia, puniens im moderatos, et impudentes, unde eius iram deprecabantur, qui loquebantur de se. Vide Callimachum Hymnoin Cererem, v. 56. Euripidem in Phoenissis, v. 189. Itemque Ausonium Idylliis, 5. v. 66. et 8. v. 40. Pausan. in Arcad. Cartar. de imag. Deor. Boccatium, in Geneal. Deor. Dicitur vel a νεμεσάω, succenseo, seu a νέμω, quod bona et mala distribuat. Dicta fuit et Adrastia, ab Adrasto Rege, qui primus ei templum posuit, et Rhamnusia, a Rhamnunte oppido Asiae, in quo templum habuit. Plato De Legg. Nemesin δίκης ἄγγελον, h. c. iudicii angelum vocat. Catullus Epigr. 51. v. ult. de Nemesi,Est vehemens Dea, laedere hanc caveto.Habuit ex Antimacho. Unde Statius etiam. Theb. l. 8. v. 520.Est Dea quam Nemesin dicunt, Dea magna, potensque,Quae bona caelestum concessis cuncta DeorumPossidet. ------- -------Nic. Lloyd. Promiscuo cum Diis genere, ut aliae quoque Deae, efferri videmus, apud Senecam in Hercule Fur. Act. 2. v. 384.Dominare tumidus, Spiritus altos gere,Sequitur superbos ultor a tergo Deus.Alb. Tibullus, l. 1. Eleg. 8. v. 71.Hic Iuvenis quondam miseros ludebat amantes,Nescius Ultorem post caput esse Deum.Inter Deos militiae praesides fuit Romanis, qui quô pactô iliam coluerint, tum alii, tum Pomponius inprimis Laetus, ac Ammianus docent. Et hic quidem, Nemesis, inquit, Deo est, ultrix facinorum impiorum honorumque praemiatrix, arbitra rerum, Regina causarum, quam Theologi veteres fingentes Iustitiae filiam, ex abdita quadam aeternitate tradebant, omnia despectare terrena. Ille vero, Romani, ait, profecturi ad bellum, Nemesi sacrificabant et munus gladiatorium edebant: quod non sine ratione factum arbitramur. Romani enim semper iusta movêre arma, coeterae nationes odiô etmalevolentiâ, livoreque, quod imperium tantae urbis iustitiâ augeretur, tela m Pop. Romanum capiebant etc. Effingebant eam nonnumquam, cum freno et mensura cubiti, ut indigitarent, nihil sine mensura et freno agi oportere. Culta fuit, Romae in Capitolio, teste Plino l. 28. c. 2. ubi etiam templum habuit, si P. Victori credimus. Meminit coronae eius multiformis, in qua cervi et sigilla victoriae; quorum illi, fugientes Persas, haec, robur et felicitatem universae Grauciae, designaverint, Car. Paschalius Coronar. l. 9. c. 10. ex Pausania: qui et dextrâ fraxineum gestare ramum, sinistrâ phialam, Aethiopibus insculptis, addit. Dalechampius Not. ad Plinium d. l. Aurem dextam eidem dicatam esse, vel potius locum secus aurem, hinc locum Nemeseos dictum, quem proin proximo a minimo digito tangimus. quoties veniam poscimus sermonis, alibi diximus. Addam hoc unum, eam Deam, ut comitem perpetuam rerum laetarum καὶ ὑπερόγκων, habitam, cuius proin ut tela effugerent, variis modis prisci propriae felicitatis quasi cumulum sibi diruebant. Sic Augustus, quorannis die cerrô emendicabat a populo, cavam manum asses porrigentibus praebens (bestu plane acmore mendicorum) eius in dignationi avertendae, uti legimus apud Suetonium c. 90. nimiae enim felicitati invidere credebatur, ut supra diximus non unô locô. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 2. c. 10. et in l. 4. c. 8. Paralipomena Thomae Dempsteri, nec non supra ubi de Iactatoribus, et Multisormi corona.II.NEMESISTibulii amica. De quâ ipse l. 2. Eleg. 3. v. 55.Ut mea luxuriâ Nemesis fluat, utque per urben; Incedat donis conspicienda meis.Martial. l. 8. Epigr. 73. v. 7.Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli.III.NEMESISopus Agoracriti e marmore, de qua sic Plia. l. 36. c. 5. Eiusdem (Phidiae) discipulus fuit Agoracritus Parius. Certavêre autem inter se ambo discipuli in Venere facienda. Vicitque Alcamenus non opere, sed civitatis suffragiis, contra peregrinum civi suo faventis. Quare Agoracritus eâ lege signum suum vendidisse traditur, ne Athenis esset, et appellâsse Nemesin. Id positum est Rhamnunte pago Atticae, quod M. Varro omnibus signis prae. tulit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.